라틴어 문장 검색

ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 209:1)
cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 255:1)
diemque comitiis consules edixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 255:2)
maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 257:1)
hinc ceteris terror iniectus, ubi praetoriam navem captam videre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 553:2)
cum comitiis apud populum quaereretur cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha9)
iam aestas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 41:1)
ipse comitia in quem diem primum potuit edixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 78:1)
Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure vocatae inclinassent, ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant, et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 79:1)
itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 81:1)
si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 81:2)
dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 82:1)
exemplaque in eam rem se habere, vetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 84:1)
concedentibus tribunis comitia habita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 87:1)
inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur, vetus excitaverunt certamen, patriciis negantibus C. Mamili Atelli, qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse, quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION