라틴어 문장 검색

. . . Non indecenti risu latera commovit . . . . Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:8)
Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis verberabat . . . . | Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:4)
Gladios retractant, commovent orbes manu bellumque sumunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:31)
At non Lichas risit, sed iratum commovens caput Si iustus inquit imperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:2)
Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:8)
His demonstrare voluit auctor versibus Obsistere homines legibus, meritis capi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.15)
Numquamne legisti, Gaditanum quendam Titi Livi nomine gloriaque commotum ad visendum eum ab ultimo terrarum orbe venisse, statimque ut viderat abisse?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 8:2)
Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commoventur, cum mesochorus dedit signum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:4)
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 6:1)
Iam illa quam ardua quam molesta, tot reorum amicis secreto rogantibus negare, adversantibus palam obsistere!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 24:1)
Nam pleraque tacta tantum et omnino commota latissime serpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 3:3)
Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 5:1)
Nonne si locuturus es cum aliquo quamlibet docto, uno tamen, minus commoveris quam si cum multis vel indoctis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 8:3)
' Quaeris fortasse quo commotus haec scribam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 3:3)
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, et laedunt nudos prata novella pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION