라틴어 문장 검색

Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 548:1)
Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna regressi, principio veris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 155:2)
C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 173:1)
aliud deinde huic coniunctum referente Q. Marcio consule senatus consultum factum est, ut de iis quos pro indicibus consules habuissent integra res ad senatum referretur, cum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 200:1)
addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt acclinata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 33:1)
tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 62:1)
Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 198:1)
muro urbis coniuncta procul videtur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 578:1)
et Mylassensis Alabandensisque, qui Euromensium provinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu venerant, circa Orthosiam acie vicerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 300:2)
ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 296)
Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 173)
communicavi tecum consilia omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 14)
Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves communicesque hanc mecum meam provinciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2187)
item munitiones muri turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod neque arietes neque suffossiones neque machinae ceterae eis valent nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장15)
cum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim disposita [quemadmodum serrae dentes solent esse] conlocentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION