라틴어 문장 검색

fata docens monens quibus condenda urbs sit, propter quod futurum, ut vincat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1111)
sic in Thracia civitatem condens Aeneas, quam mox fuerat relicturus, contra morem Iovi de tauro sacrificavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1205)
cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate in Numicum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, Messapum fugiens, cecidisset, nec eius esset cadaver inventum, Ascanius, filius eius, victo Mezentio cum ceteris Troianis credens et iactitans inter numina receptum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, quod indigetis appellari iussit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7947)
haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulmi- nata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 173)
hunc Oaxen in Creta op- pidum condidisse, quod suo nomine nominavit, ut Varro ait "quos magno Anchiale partus adducta dolore et geminis capiens tellurem Oeaxida palmis scindere dicta".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 659)
et bene se revocat ad rusticas comparationes, paene enim fuerat lapsus dicendo 'Pallas quas condidit arces'. 'leaena' autem dictum est sicut dracaena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 632)
sagittas, quibus infernus deus et noxius indicatur, unde etiam Apollo dictus est ἀπο` τοῦ ἀπολλύειν. hinc est quod et Homerus eundem tam pesti- lentiae dicit quam salutis auctorem, et Horatius ait "condito mi- tis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 6612)
tristia condere bella epitheton bellorum perpetuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 71)
condere conponere, ut e contrario "incondita".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 72)
a quo defensus, victor duas urbes condidit, unam Pergamum de nomine Pergami, alteram Grynium ex responso Apollinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 726)
unde est illud in fine, ubi Gallus loquitur "ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 7217)
qui cum ad insulam per- venisset et rerum ibi esset potitus, Melon condidit civitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 3710)
virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 824)
et bene augurii peritiam dat ei, de quo supra ait "his ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire se- pulchris". novas lites magnas, id est militaria iurgia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 142)
longos soles c. id est aestivos dies finire, ut "tris adeo incertos caeca caligine soles". condere finire, usque ad oc- casum ducere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 521)

SEARCH

MENU NAVIGATION