라틴어 문장 검색

Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 2:4)
Cumque corpus sacrae uirginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inuentum est, ac si eodem die fuisset defuncta, siue humo condita;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:3)
ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius condignum conditus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:14)
cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:9)
Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos, Nunc agna exigui est hostia parva soli.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 18)
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 115)
Non ego divitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis avo:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 118)
nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 234)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus extat auo.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 12)
"ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est Albaque ab Ascanio condita Longa duce."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 525)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:1)
quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:2)
condita urbs conditoris nomine appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION