라틴어 문장 검색

"me nemo creavit, ut scindi valeam cunctorum conditor unus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 280)
inmanes quondam populi feritate subacta edomiti iam triste fremant iterumque ferinos in mores redeant atque ad sua prisca recurrant.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2104)
"vicimus, exultare libet, quid tale repulso Poenorum quondam duce contigit?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2255)
tibi conditor unus non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 12)
nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse conditor instituit, sed laxa licentia rerum turbavit placidas rupto moderamine leges.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 173)
felix qui indultis potuit mediocriter uti muneribus parcumque modum servare fruendi, quem locuples mundi species et amoena venustas et nitidis fallens circumflua copia rebus non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori, qui sub adumbrata dulcedine triste venenum deprendit latitare boni mendacis operto, sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 188)
conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus, nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 193)
quippe unum natura facit, quae constat utrique una voluntatis, iuris, virtutis, amoris, non tamen idcirco duo numina nec duo rerum artifices, quoniam generis dissensio nulla est, atque ideo nulla est operis distantia, nulla ingenii, peperit bona omnia conditor unus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 194)
ait ipse parens opifexque et conditor Adae,
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1186)
iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, quam sacrum crudelis error immolant sanguinem?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.45)
ipsa et senatus lumina, quondam luperci aut flamines, apostolorum et martyrum exosculantur limina.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.159)
o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
vix haec ediderat, relaxat ipse indumenta pedum, velut Moyses quondam fecerat ad rubum propinquans.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.46)
hoc Itali urbem vocant ab ipso conditoris nomine, hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma, spes est oborta prosperum Christum fore.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.2)
"aureorum conditorem temporum censes colendum?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.175)

SEARCH

MENU NAVIGATION