라틴어 문장 검색

sententia hac Ecclesiae traditio magnum donum ab Iesu delatum indicavit, qui in Ioannis Evangelio sic se exhibet:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:2)
Ecclesia enim numquam fidem pro concesso sumit, sed scit hoc Dei donum alendum esse et roborandum, ut eius iter dirigere pergat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:3)
7. Hae de fide cogitationes – dum id continuatur quod Ecclesiae Magisterium de hac theologali virtute enuntiavit – iis adduntur quas Benedictus XVI in Litteris encyclicis de caritate et spe scripsit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:1)
Fides tunc in christiano operatur, initio sumpto a recepto dono, ab Amore qui ad Christum trahit (cfr Gal 5,6) atque efficit ut iter Ecclesiae communicetur, in historia peregrinae ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:18)
lux eius est lux subiecti credentis quod est Ecclesia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:2)
Ecclesia nostrae fidei mater
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 71:1)
Praeteritum fidei tempus, ille actus amoris Iesu qui in mundo novam vitam generavit, ad nos pervenit per aliorum, testium, memoriam, vivens permanens in unico subiecto memoriae quod est Ecclesia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:16)
Ecclesia Mater est quae sermone fidei loqui nos edocet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:17)
Amor qui Spiritus est, qui in Ecclesia commoratur, omnia tempora inter se coniuncta servat atque Iesu contemporales nos reddit, et ita ipse dux efficitur in nostro fidei itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:19)
Ipsa, suapte natura, ad «nos» aperitur, semper datur intra communionem Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:4)
40. Ecclesia, uti quaelibet familia, filiis suis transmittit rerum gestarum argumentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:1)
Per Apostolicam Traditionem in Ecclesia, Spiritu Sancto suffragante, servatam nos vivo modo fundantem memoriam attingimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:3)
« Quod vero ab Apostolis traditum est – quemadmodum asserit Concilium Oecumenicum Vaticanum II – ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam fidemque augendam conferunt, sicque Ecclesiae, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:4)
Attamen quod in Ecclesia communicatur, quod per eius viventem Traditionem transmittitur, nova lux est quae ex occursu cum Deo vivo exoritur, lux quae personam in penetralibus tangit, in corde, eius mentem, voluntatem et affectus implicans, eam aperiens ad vividas relationes in communione cum Deo aliisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:3)
Hoc instrumentum sunt Sacramenta, quae in liturgia Ecclesiae celebrantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION