라틴어 문장 검색

His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum - sine doctrina, sine ingenio - aliquem numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:1)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)
Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:6)
Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장3)
inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:3)
at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:1)
eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:2)
Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:9)
sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:3)
Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 1:5)
si accelerare volent, ad vesperam consequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:15)
Alterum genus est eorum, qui quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen expectant, rerum potiri volunt, honores, quos quieta re publica desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:1)
Adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:9)
Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua virtute fortunam huius civitatis consecuti vere hanc suam esse patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem hostium esse iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:3)
Qui autem ex eo cogi putat, ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt, quae quamque rem res consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION