라틴어 문장 검색

Primum argumentum conpositae mentis existimo posse consistere et secum morari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 1:3)
Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 3:1)
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:4)
Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:6)
Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis, unde quo evaseris, et ex eo suspicans, quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:1)
Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 13:1)
Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 1:4)
Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi, an aliquid illic invenirem, quod posset bono esse, et derexi oculos in villam, quae aliquando Vatiae fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:1)
Inbecilli fluvidique inter vana constitimus ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 27:3)
Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:1)
Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:1)
Errant consilia nostra, quia non habent, quo derigantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:2)
primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:7)
ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:2)
omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION