라틴어 문장 검색

quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , II2)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)
quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus, in libro Ludicrae Historiae primo, satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 4:2)
Ita, ut ante dixi, constiterunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 17:1)
Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 3:3)
facie autem in nullo veteri libro scriptum repperi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 21:2)
Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci ἀνατομάσ appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:1)
Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 1:1)
Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium transgressum reperiri posse aut pro transfretatione transgressum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 6:2)
Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 8:2)
Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 1:1)
Sed qua ratione Scaurus adductus sit ut Caesellium in eo reprehenderet,non hercle reperiebamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 5:1)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:2)
Periculum etiam et venenum et contagium non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 3:1)
Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION