라틴어 문장 검색

"hunc potius, iuvenes, qui moenia saxis frangere, qui Tyrias deiectum vaditis arces, hunc rapite:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권252)
hic, quantum Tityos Stygiis consurgat ab arvis, si torvae patiantur aves, tanta undique pandit membrorum spatia et tantis ferus ossibus exstat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권293)
"quae mihi mens, dum per cava viscera terrae vado diu pendens et in aere volvor operto?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권55)
Atque is ubi intorto signatus vellere crinem convenitque deis, hilari per castra tumultu vadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdos Tellurem placare parat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권128)
miserum sociis opus et sua mandat proelia et unanimi vadit desertor amici, respiciens tamen et revocent si forte paratus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권87)
vadit atrox visu, nil corde nec aure pavescens, et nimiis confisa malis propiorque timeri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권109)
Denique reuerentissimus antistes Acca solet referre, quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Uilbrordum cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in illa prouincia gesta fuerint, narrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.3)
Reges uidebunt, et consurgent principes, et adorabunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:9)
Uade cito ad ecclesiam, et hos VII fratres huc uenire facito;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:2)
illum inter geminae nantem confinia mortis nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, cum canibus rabidas inter fera serperet undas, nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, uel si sublimis fluctu consurgeret imo, uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae23)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, Romanus sum, inquit, civis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 129:1)
et cum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 560:1)
Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 522:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION