라틴어 문장 검색

ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:5)
ut certa manus uno telo possit esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunate locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 264:4)
neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti plura quaesituris ostendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 125:3)
ego haec breviter demonstrasse contentus ita posui, ut locos ipsos et genera quam possem apertissime ostenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 280:1)
nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo attulerunt, contenti sine adversario dicunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:2)
At quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 336:1)
enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur , propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 373:1)
At quidam litigatoribus suis modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 227:1)
non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est, ne quidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:3)
sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad conferentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 47:1)
actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui nihil dare ex paternis velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 49:2)
ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:2)
ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero de oratione Rulli haec dicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:13)
nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, , necessarios maxime atque receptos exsequemur, haec modo his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios verbis propriis alios tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 221:1)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION