라틴어 문장 검색

Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:2)
Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:4)
Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:4)
quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 17:3)
plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:5)
Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 3:1)
Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, siue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:1)
dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:4)
Nam aut in caput aut in pedes conuersum est, aut transuersum iacet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:4)
nam manus in caput, pes in pedes eum conuertet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 4:3)
In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:6)
deinde is habena quasi terebra conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 2:4)
Vbi ad pectus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 2:4)
Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:1)
ossa inter se manu diuidenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nerui musculiue laedantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION