라틴어 문장 검색

Vix enavigavit populus et eorum princeps, et ecce rex cum omni apparatu suo, et fratre ducis Baldewino, ejusque uxore et cunctis obsidibus adfuit, quos ibidem in manu ducis restituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:1)
Nec mora, aliqua ex aerario imperatoris allata sunt dona inaestimabilia duci, et cunctis qui convenerant, tam in auro quam argento, et ostro diversi generis, in mulis et equis, et in omni quod pretiosius habebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:8)
In hac Turcorum defensione et reluctatione, quidam miles illorum ferocissimi animi et cordis non parce desudabat arcu et jaculis, et (quod dictu mirabile est) in vulnere sibi illato diffisus vitae, procul abjecto clypeo, manifeste opposuit pectus telis cunctorum, et rupea saxa in medium vulgus ambabus manibus torquebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:8)
Hac ruina virorum fortium, et creberrimis damnis Christianorum, quae in assultu urbis per singulos dies patiebantur, duce Godefrido et Boemundo cunctisque principibus turbatis, et quia nullo conamine machinarum et balistarum aut impetu virium muris aliquam laesionem inferre poterant, [0431D] sed omnis labor, et virtus eorum incassum consumebatur, quidam Longobardus genere, magister et inventor magnarum artium et operum, videns miserias et strages Christianorum, ultro se obtulit praefatis principibus, quorum animum hujuscemodi solatione et promissione relevat dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:1)
In hujus victoriae prospero [0438A] successu omnes unanimiter, Boemundus scilicet et caeteri principes praefati, qui erant ductores et columnae exercitus, in concordiam et consilium redeunt, et ab illo die commistis cibariis cunctisque rebus necessariis, omnia communia habere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:2)
Illic accubantes, armis cunctisque exuviis repositis, silvam aptissimam venatibus reperientes, sumpto arcu et pharetra, gladiis accincti, saltus montanis contignos ingrediuntur, si forte obveniret quod configere et persequi catulorum sagacitate valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:8)
quos sine sale coctos diutina fames manducare coegit, prorsus pane illic cunctis deficiente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:15)
Qui petentem exaudiens, jussit urbem aperiri, virum cum suis sociis induci, et cuncta vitae necessaria illis administrari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:7)
nam multis eos calumniis affecerat, aurum et argentum incomparabiliter cunctis abstulerat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:3)
Ab hac urbis statione usque ad Antiochiam decem milliaria computantur et fama novae caedis Turcorum veloci pede transvolans, Turcos ab Antiochia et de cunctis finibus ejus ad viginti millia congregatos accivit usque ad praedictam civitatem Arthesiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:1)
Hoc itaque consilio cunctis ab antistite et caeteris viris astutis ordinatis, regia via usque ad ipsos muros [0460A] horribiles Antiochiae unanimiter in splendore clypeorum coloris aurei, viridis, rubei, cujusque generis, et in signis erectis auro distinctis omni opere ostreo visu decoris, in equis bello aptissimis, in loricis et galeis splendidissimis proficiscuntur, tabernacula potenter extendentes juxta locum, qui dicitur Altalon.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:1)
Hac in ducis responsione et affirmatione, et cunctorum ordinatione, adsunt praefati principes incolumes Boemundus, Reymundus, Wernerus, de quorum adventu et vita universi laetati et confortati, contendunt ad locum montis praedicti ante pontem urbis, decemque equites ex multitudine electos praemisere in illius montis cacumine ad videndum si quae insidiae Turcorum altera in valle montis juxta montana haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:7)
Rex Darsianus, homo grandaevus, audiens praesidium firmatum suorumque ruinam irrecuperabilem, hactenus in omni conflictu et eventu diversarum rerum securus, inque solio dormiens, [0479B] nunc primum suspirio angustiatur, et filium suum Sansadoniam cunctosque sibi subditos primores ad suum invitat consilium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 2:2)
Nam in montanis cum sociis solummodo rei consciis contendens, hanc scilicet in partem qua urbs et praesidium Darsiani in summo situm est cacumine, valles et abrupta montium superat, ac longo in recessu ab urbe, et secreto, in valle consistens una cum Roberto Flandrensi, cuncta ordinat quae caute de urbis traditione agenda erant et sollicite.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:10)
Ad haec quidam frater fidelissimus, genere Longobardus, vita et ordine clericus, juxta praefatum novum praesidium consistens, desolatis Christi militibus omnibus, qui illic aderant clericis, laicis, nobilibus et ignobilibus, magnum exhibuit solatium, quo dubia corda cunctorum metuque fluxa relevavit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION