라틴어 문장 검색

Profer, inquit, in medium quae de hac quoque parte lectu comperisti:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:4)
sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:2)
Ille ut depositi proferret fata parentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 7:3)
Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:1)
Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 15:1)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Nec hoc negaverim cultius a Marone prolatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 30:1)
Inspecto hic utriusque filo quantam distantiam deprehendes?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 11:1)
In principio Pindarus veritati obsecutus dixit, quod res erat quodque illic oculis deprehenditur, interdiu fumar Aetnam, noctu flammigare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 11:1)
quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:2)
Unum nunc exemplum proferam, quod ad probanda quae adsero paene sufficiet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:3)
Sed et aliud huiuscemodi deprehendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:1)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION