라틴어 문장 검색

his partae victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema iam salus et adsistentes plerisque matres et coniuges earumque lamenta addunt animos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장3)
miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum vita deseruerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장7)
igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis domus amicus adflictam deseruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장6)
quo intendisset oculos, quo verba acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장4)
unde regressus et formidine G. Caesaris, familiaritate Claudii turpe in servitium mutatus exemplar apud posteros adulatorii dedecoris habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuventae senectus flagitiosa oblitteravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장12)
tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proeliorum exitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장4)
Ac si statim interiora ceterasque nationes petivisset, oppressa cunctantium dubitatio et omnes in unum cedebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장1)
namque Macroni non abdita ambage occidentem ab eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari, forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia et nullam eiusdem virtutem habiturum praedixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장6)
Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장1)
ac primum in vestibulo effigiem patris Silii consulto senatus abolitam demonstrat, tum quidquid avitum Neronibus et Drusis in pretium probri cessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장4)
percontatusque Caesarem an iussis populi, an auctoritati senatus cederet, ubi ille unum se civium et consensui imparem respondit, opperiri intra palatium iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장5)
veterem sibi ac publice coeptam nobiscum amicitiam, et subveniendum sociis virium aemulis cedentibusque per reverentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장5)
proin publicatis bonis cederet Italia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장3)
haec atque talia dicenti adstrepere vulgus, gentili quisque religione obstringi, non telis, non vulneribus cessuros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장4)
et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION