라틴어 문장 검색

Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 24:1)
quos voco honorandos, quia contemnunt desiderium sensus et sequuntur delectationem et desiderium intellectus insudantes cognitioni veritatis rerum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:7)
Desiderium enim cuiuslibet scibilis est aliquod desiderium primi scibilis, cuius probatio est quod quanto entia magis appropinquant primo scibili, tanto magis illa scire desideramus, et tanto magis in speculatione eorum debectamur.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:4)
Spiritu ergo ambulare debes, et desideria carnis non perficietis, Apostolotestante qui ait, "Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:12)
quia etiam effectus illi (quales quales sunt) non sunt ex proprietate caloris, sed tantum per accidens (idem enim facit frigus, ut postea dicemus), nempe ex desiderio partium homogenearum coeundi, adjuvante tantum calore ad discutiendum torporem, qui torpor desiderium illud antea ligaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:16)
sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION