라틴어 문장 검색

mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 3:1)
ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 6:1)
officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:4)
Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:1)
ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 3:2)
ac ne dissimulata seditio in maius crederetur, ultro adseverat quartam et duoetvicensimam legiones, paucis seditionis auctoribus, non ultra verba ac voces errasse et brevi in officio fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장5)
exactioni triginta equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac numero onerosum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장6)
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장5)
Titus Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum disperserat accitum in adoptionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장2)
si pergeret in urbem, nullam officii gratiam in alterius honorem suscepti, ac se Vitellio sive Othoni obsidem fore:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장6)
Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장1)
simul attollere corpus, aperire humum, supremo erga parentem officio fungi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장12)
ea simulatio officii a metu profecta verterat in favorem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장7)
quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장4)
pars remigum e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnatorumque impediebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION