라틴어 문장 검색

potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantam innocentia dabat disseruerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 197:1)
denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum quem in naves imponant mature coquant navesque in diem tertium expediri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 148:1)
ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 40:1)
id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla ubi exta coquerentur iussisse et vidisse ceteram integrann partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 166:1)
his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito quid pararet Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 443:1)
itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit qui quae Popilius obiecerat diluere utcumque conati sunt, quam eorum qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 105:1)
Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2171)
Cocus ille nundinalest, in nonum diem solet ire coctum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 476)
nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 75)
inde coctam sursum subducemus corbulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 76)
si autem deorsum comedent, si quid coxerint, superi incenati sunt et cenati inferi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 77)
quia venimus coctum ad nuptias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 237)
Quid tu, malum, curas, utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 239)
Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 241)
Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 250)

SEARCH

MENU NAVIGATION