라틴어 문장 검색

Itaque reducatur (si placet) jam inquisitio (missis duobus illis motibus prioribus) ad hunc ultimum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:8)
Reducitur itaque contemplatio ad hoc;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:8)
Videmus etiam species visibiles a visu citius excipi quam dimitti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:6)
Itaque non reducitur res ad penetrationem dimensionum et vacuum, nisi in ultimitatibus condensationis et rarefactionis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:25)
Verum enimvero super omnia suavissimum canticorum est illud, nunc dimittis, cum quis fines suos et expectationes honestas assectus fuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:40)
Atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam eundum fuerit confectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:9)
Vultum enim tunc nanciscitur in se reductum, sed deformiter.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:37)
in rebus religionis innovata, tributa et census, legum et consuetudinum mutatio, immunitatum et privilegiorum violatio, oppressio universalis, indignorum ad honores et magistratus promotio, alienigenae, caritas annonae, milites incuriose dimissi, factiones factae desperatae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 13:3)
Quantum ad triumphos, saltationes sub larva, convivia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:29)
Ubi contra nobilium obscura, et magis privata, et in se reducta vitae ratio copias miitares minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:5)
Divitias magnas ne secteris, sed quas parare possis iuste, impendere sobrie, erogare hilariter, et libenter dimittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:19)
Quartum, quod thesaurum et pecunias regni sive reipublicae in paucorum manus reducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:9)
Primo igitur (si nos audias) reducatur foenus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:5)
ANXIVS in cellam natorum carnis offellam Dum canis ex more fluuium prope ferret in ore, Eius ut est umbra uisa maiore sub unda, Hanc post dimissam festinus anhelat ad ipsam, Dumque cupita petit, dederat quod sors sibi, demit, Morte cadens iusta carnis per inania frusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:1)
a carnibus tuis abscinde illam et dimitte illam de domo tua.
(불가타 성경, 집회서, 25장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION