라틴어 문장 검색

nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:1)
Ex eo numero Medi, Persae et Armenii nauibus in Africam transuecti proximos nostro mari locos occupauere, sed Persae intra Oceanum magis, iique alueos nauium inversos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장5)
electa verba sunt, non captata nec huius saeculi more contra naturam suam posita et inversa, splendida tamen, quamvis sumantur e medio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:3)
Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:2)
Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 5:3)
obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate sed directo.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 10:5)
itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:2)
et ideo, inquit, facilius potuit non uitiari quia nemo in domum nostram oculos dirigebat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 19:2)
Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti;
(세네카, 행복론, Liber III 142:1)
Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 163:1)
noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 91:1)
non dirigebat se ad declamatoriam legem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:3)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
tibi vibretur missile telum, tu grave dextra laevaque simul robur lato dirige ferro, tu praecipites clamore feras subsessor ages;
(세네카, 파이드라 1:17)
ammentum digitis tende prioribus et totis iaculum dirige viribus:
(세네카, 파이드라 11:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION