라틴어 문장 검색

ita undique regi dolus nectitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 63:5)
consilio etiam additus dolus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 124:1)
ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:2)
si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 250:1)
sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:2)
excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 537:1)
Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 613:2)
Gabios dolo in potestatem suam redegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha46)
ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 26:2)
his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 53:1)
sequitur aliud in urbe nefas ab libidine ortum, haud minus foedo eventu quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 466:1)
dein cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus, Icilio inquit, Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:3)
cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 535:2)
ubi tollentis corpus semianime virginis sponsum avumque in carcerem duci iusserit, stupro interpellato magis quam caede motus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:2)
rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset ne in potestatem stuprum inlaturi veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha11)

SEARCH

MENU NAVIGATION