라틴어 문장 검색

nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:3)
Mihi quidem non videtur, quamquam alterum vivum amavi, alterum non odi mortuum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:8)
primum Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro eius eximia suavitate debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 234:3)
ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit "nimium diligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:3)
edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:2)
Eurydica prognata, pater quam noster amavit, Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 60:4)
' Eurydica prognata, pater quam noster amavit, vires vitaque corpu' meum nunc deserit omne.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 60:4)
multum te amamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 11:2)
te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:7)
), de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:2)
nunc quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνεσ et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, curaque et effice ut ab omnibus et laudemur et amemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:3)
nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:1)
Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 10:1)
nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua depereat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:4)
nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION