라틴어 문장 검색

censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio prima luce adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 450:1)
servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 483:2)
ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 79:1)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 156:2)
cohors dictatoris tum primum proelium iniit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 215:1)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve eius moraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 261:1)
ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium nec apud patres gratiam iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 281:3)
A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 293:1)
itaque effusi et contemptim pugnam iniere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:2)
Cassius et Postumus Cominius consulatum inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 358:3)
Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 468:4)
edicunt inde ut abstineant pugna:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 500:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION