라틴어 문장 검색

non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 499:1)
itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum volgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 505:1)
T. Manlius consul filium, quod contra edictum eius adversus Latinos pugnaverat, quamvis prospere pugnasset, securi percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha3)
cum L. Papirius Cursor dictator reversus in urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, Q. Fabius magister equitum, occasione bene gerendae rei invitatus, contra edictum eius prospere adversus Samnites pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha16)
artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 187:1)
ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 191:1)
collegae nunc temeritas nunc pravitas impedimento aut damno fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 269:1)
eaque unus perfecit, quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 414:1)
Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 462:1)
Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 465:2)
tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 481:2)
"An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 488:1)
omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 492:4)
te nec quod dies exiit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 493:1)
approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 497:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION