라틴어 문장 검색

Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 7:5)
Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 3:1)
Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 6:1)
Doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:4)
Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus illa nihil patitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:6)
Quidquid attigit, in similitudinem sui adducit et tinguit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 8:1)
Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 2:4)
" Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:8)
Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:1)
atqui similitudo esset idem docentium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 4:6)
Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:1)
Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 31:6)
"Dis," inquit, "inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 27:1)
Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:1)
Sunt enim, ut scis, virtutibus vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION