라틴어 문장 검색

Domino suo Baldewino, regi Christianissimo Jerusalem, Boemundus et Tankradus obsequium sine intermissione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:4)
quin episcopo civitatis Albariae [0650D] effugato, et plurimis ecclesiis Dei annihilatis, non tamen praeda ac strage hac saturari potuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:2)
Ut autem convenerunt ad mille equitum, et novem millia peditum, sermo episcopi factus est [0651A] ad universos, ne in multitudine adversariorum dubitent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:6)
Hic itaque comperto Christianorum et principis illorum Tankradi adventu, acies et cuneos fieri disposuit, ac tertia diei hora insistente, utrinque praelium commissum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:10)
Perdurante autem [0651B] bello et nimia occisione in gladio usque in horam nonam, auxilio Domini Jesu, Christianorum acies invictissimae perstiterunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:11)
Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:15)
Hugo de Tabaria, Rorgius de Caiphas, Gunfridus de turri David, Hugo de S. Abraham, Eustathius Granarius, Gutmanus de Brussella castello Brabantiae, Lithardus [0652A] de Cameraco civitate Galliae, Pisellus de Tuorna, Baldewinus de Hastrut, castellis Flandriae, hi omnes a rege invitati ad auxilium, undique contractis copiis equitum et peditum Christianorum, convenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:8)
Videntes autem legiones Sarracenorum quomodo regi doli et insidiae innotuissent, et nunc se praevidens manum Christianorum undecunque ad opem contraxisset, moverunt castra a campis Ascalonis, et usque ad locum, qui [0652B] dicitur Abilin, in superbia multitudinis suae profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:10)
His ita a rege ordinatis, et signo S. crucis cunctis Christianis a domino patriarcha sanctificatis, signa et vexilla tolluntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:9)
Tunc Dei gratia et misericordia Sarraceni infirmati, fugam arripientes a facie Christianorum caedentium se et persequentium, Ascalonem repedare et intrare contenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:14)
Hunc enim ut rex et universi de coetu Christianorum viderunt sanguine madentem, Arnolfum procul dubio armis Ascalonitarum incaute cecidisse retulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:13)
De terra longinqua regni Anglorum, Flandriae ac Danorum viri ac milites [0655D] Christianae professionis, per aquam nimiam immensi maris huc adnavigavimus Dei opitulatione, causa adorandi in Jerusalem et videndi sepulcrum Domini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:4)
- Rege Tabariae commorante, Ascalonitae quingentos Christianos juxta flumen Rames peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 15:2)
et sic Rames, quae est Rama, et Japhet in impetu assilientes, viros Christianorum incautos aggrediantur, alios interimentes, alios captivos abducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:2)
Erant hac die Christiani cives et milites improvisi et immunes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION