라틴어 문장 검색

Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynae a rege.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.6)
Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.8)
Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:12)
Qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].8)
Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere, quia ex quo episcopus oratione pro me et benedictione conpleta egressus est, statim melius habere incipio;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:9)
Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum uires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:2)
Cumque post haec sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum uini mittere, quia sitiret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.9)
Iusserunt eum sedere secum ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.13)
Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili conposuitque luto.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 117)
Et tantum venerata virum hunc sedula curet, Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 517)
Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento Tristia cum multo pocula felle bibat;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 526)
Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam Sobria subposita pocula victor aqua.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 617)
Nec lasciva soror dicatur plura bibisse Pocula vel plures emeruisse viros.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 935)
sua quisque ad pocula dicat, nomen et absentis singula uerba sonent.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION