라틴어 문장 검색

Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:11)
tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.39)
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi, an qui Fortunae te responsare superbae liberum et erectum praesens hortatur et aptat ?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 139)
hominem sic erigit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:16)
nos maius veriti, postquam nihil esse pericli sensimus, erigimur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:2)
neque illum tristem semperque sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 109:3)
nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 39:3)
non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 41:1)
quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantumnodo consuetudinis causa timide et attingere rationem veneficii , qua de re lege est haec quaestio constituta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 45:3)
Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 16:1)
quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 53:2)
habet enim mens nostra sublime quiddam et erectum et impatiens superioris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:1)
nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:2)
at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION