라틴어 문장 검색

Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:2)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:1)
Nam ut illic aliqua exclamando dicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 20:2)
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:3)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, Setigerique sues atque in praesepibus ursi Saevire ac formae magnorum ululare luporum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:1)
Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum Pliadasque Hyadas geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Orionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 10:2)
Sane concussum Olympum nutus maiestate non tacuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:5)
Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 16:1)
Taceo illud Plautinum, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 12:1)
Cissybii autem, ut de Homero taceam qui hoc poculum Cyclopi ab Ulixe datum memorat, multi faciunt mentionem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 11:2)
Et multibibum heroa istum fuisse, ut taceam quae vulgo nota sunt, illud non obscurum argumentum est, quod Ephippus in Busiride inducit Herculem sic loquentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 17:2)
Et, ut de alienigenis taceam, possem pluribus edocere quantum se mutuo conpilarint bibliothecae veteris auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 3:1)
— Est mollis flamma medullas Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:5)
Solet cibus, inquit, cum sumitur, tacitos efficere, potus loquaces:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION