라틴어 문장 검색

Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 648:1)
forma viribusque corporis excellebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 6:2)
Pheras cum peteret, exclusus, quia res egebat mora, si expugnare vellet, nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 152:2)
missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 166:1)
quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 367:1)
vos a censu equitem, a censu peditem legitis, et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 370:3)
noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 371:1)
servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 382:1)
nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 413:1)
sed quo plures sumus pluribus rebus egebimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 415:1)
sed initium semper a parvis iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu aquae eguisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 195:2)
se vero negare Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 459:2)
itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 546:1)
aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 409:2)
animus certe non egebit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 410:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION