라틴어 문장 검색

cui cum ob animum egregie victum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 545:3)
adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 623:1)
hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 643:3)
adventus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 135:1)
ceterum magis eo profectum est quod mature ventum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 230:1)
iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, compresserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 233:1)
quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 316:2)
itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 375:1)
et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 405:1)
ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 529:2)
interim publicani Cascae instare ut concilio diem eximeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 42:1)
ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita dubitationem exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 142:1)
nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pavor in urbem compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 137:1)
et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores, consules censoresve fuissent cum imperio esse, recessisset a muris hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:2)
et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION