라틴어 문장 검색

Videtisne igitur, ut de rege dominus extiterit uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrumum conversum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 73:1)
ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod plerumque evenit, exsistat iniustus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 78:5)
Quare sint nobis isti, qui de ratione vivendi disserunt, magni homines, ut sunt, sint eruditi, sint veritatis et virtutis magistri, dum modo sit haec quaedam, sive a viris in rerum publicarum varietate versatis inventa sive etiam in istorum otio ac litteris tractata res, sicut est, minime quidem contemnenda, ratio civilis et disciplina populorum, quae perficit in bonis ingeniis, id quod iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et divina virtus exsisteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 4:1)
ex quo existit id, quod Scipio laudabat, coniunctum civitatis genus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:4)
quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:4)
Pythagoriorumque more, exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro vesperi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:8)
atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:5)
quid ego vitium ortus satus incrementa commemorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:1)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
Pro omni igitur divinatione idem, quod pro rebus iis, quas commemoravi, respondebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 25:2)
Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:12)
Nam quid ego hospitem nostrum, clarissumum atque optumum virum, Deiotarum regem, commemorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 41:1)
qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:2)
) in ea militia, qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia, quorum eventus mirabiles exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 77:6)
illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION