라틴어 문장 검색

" Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ?
(세네카, De Providentia, book 1 23:2)
Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 13:1)
quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:5)
nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:2)
desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per se timuisset escendere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 155:3)
Hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit, laxam catenam trahit nondum liber, iam tamen pro libero.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:8)
Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum dixisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.19)
Quem cotidie perdebam, aliquando extuli.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.6)
non tunc perdidisti filium, sed tunc extulisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.8)
talis, parentes liberos patriam petens, erumpe rerum terminos tecum efferens, et quicquid avida tot per annorum gradus abscondit aetas redde et oblitos sui lucisque pavidos ante te populos age.
(세네카, Hercules Furens 4:4)
iussus in lucem extuli arcana mundi, tuque, caelestum arbiter parensque, visus fulmine opposito tege;
(세네카, Hercules Furens 9:2)
effer arma;
(세네카, Hercules Furens 19:7)
vos, quas paternis extuli comites focis, Calydoniae lugete deflendam vicem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:19)
prodesse miseris, supplices fido lare protegere, solum hoc Colchico regno extuli, decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, praesidia Achivae gentis et prolem deum, servasse memet, munus est Orpheus meum, qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, geminum que numen Castor et Pollux meum est satique Borea quique trans Pontum quoque summota Lynceus lumine inmisso videt, omnesque Minyae:
(세네카, 메데아 4:46)
quando efferet Pelasgis nefanda Colchis arvis gressum metuque solvet regnum simulque reges?
(세네카, 메데아 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION