라틴어 문장 검색

Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed vix ante vicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장7)
Solet tamen evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장133)
Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장395)
Emortui sub his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장87)
In quo minime differendum sed protinus iisdem medicamentis et, si parum valent, ferro adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장80)
Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장16)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장11)
Facillime autem id genus sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장111)
sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장13)
at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장23)
quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장39)
neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장55)
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장18)
quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장2)
At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION