라틴어 문장 검색

Coepit vereri ne sibi irascerer, nec fallebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 1:3)
Scio nonnullis ita videri, sed ego - forsitan fallar - persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 9:2)
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 6:1)
Ille tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 2:2)
Aliquot annis puto nihil generis eiusdem absolutius scriptum, nisi forte me fallit aut amor eius aut quod ipsum me laudibus vexit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 2:1)
Falleris;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 3:3)
ita leviter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere te non putes, sentias ascendisse.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:2)
Nam mihi duplex ratio recitandi, una ut sollicitudine intendar, altera ut admonear, si quid forte me ut meum fallit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 1:2)
Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:3)
Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 1:1)
Spes fefellit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 2:1)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, Raucaque concussae signa dedere fores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 645)

SEARCH

MENU NAVIGATION