라틴어 문장 검색

praeterea quod me pridem Reios veniente, cum Procyon fureret, cum solis torridus ignis flexilibus rimis sitientes scriberet agros, hospite te nostros excepit protinus aestus pax, domus, umbra, latex, benedictio, mensa, cubile.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum24)
at ubi se furens ille quantumque caderet ignarus bis terque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus reum laesae maiestatis confitentem teneri, ad hoc et milibus formularum iuris id sancientum iugulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:5)
praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quempiam, cui tamen sermocinari Latialiter cordi est, non pavere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 1:2)
quod ubi viderunt sanctus Patiens et sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiae sanioris praeter odium gratiamque primi tenebant, consilio cum coepiscopis prius clam communicato quam palam prodito strepituque despecto turbae furentis iunctis 1 repente manibus arreptum nihilque tum minus quam quae agebantur optantem suspicantemque sanctum Iohannem, virum honestate humanitate mansuetudine insignem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 3:1)
nunc stupenda foro cubilia collocabat audacium pavenda mansuetudo cervorum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 3:5)
mones assiduitatem furentis incendii aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 5:4)
Insinuare quoscumque iam paveo, quia commendatis nos damus verba, vos munera;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:1)
sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:1)
Mussitans quamquam chorus invidorum prodat hirritu rabiem canino, nil palam sane loquitur pavetque publica puncta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:6)
iure pavent aliae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:37)
aspicit intentum vigilique haec aure trahentem, cum paveant aliae demissaque lumina flectant, atque iterat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:52)
demittit clipeum regisque ad lumina versus attonitum factis inopinaque monstra paventem, sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:92)
occupat illa manu blandeque adfata paventem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권106)
illae ignem sonitumque pavent diffusaque linquunt avia miranturque suum decrescere montem, donec in angustam ceciderunt undique vallem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권187)
sed opertae conscia culpae cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores, namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum turba coit, blandeque novas nil tale timenti admovet insidias:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권235)

SEARCH

MENU NAVIGATION