라틴어 문장 검색

Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:12)
Non vulgo nota placebant gaudia, non usu plebeio trita voluptas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:5)
mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat atque in praeterita se totus imagine versat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:17)
At illa gaudio exsultans Vides inquit Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:8)
Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:29)
Ille enimvero assilit, Donationis alacer certae gaudio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.11)
Ita nunc libido pravo fruitur gaudio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.6)
Parce gaudere oportet et sensim queri, Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.4)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis Hortante Baccho et Venere, dulces perficit Aequalitatis inter plausus nuptias.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.13)
acuent principes viros ad liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:3)
recita saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 6:2)
Solet esse gaudio tibi, si quid acti est in senatu dignum ordine illo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:1)
Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:2)
Gratum hoc Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceretque:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION