라틴어 문장 검색

"Sors aequa merentes respicit, ardentem tenuit reverentia caedis Letoiden, tristemque viro submissus honorem largitur vitae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권227)
"tela tibi longeque feros lentandus in hostes arcus, et aetherii dono cessere parentes aeternum florere genas, tu doctus iniquas Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast et summo placitura Iovi, quis letifer annus, bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae, tu Phryga submittis citharae, tu matris honori terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권247)
"et te iam tempus aperto sub Iove ferre dies terrenaque frigora membris ducere et externos submissum ambire penates."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권153)
"hic excelsa petens subita face solis inarsit submisitque animos, illum vestigia adortum maiorum volucrum tenerae deponitis alae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권206)
"primus sanguineo submittit inertia Cadmus ora lacu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권237)
"nos ferro meritas exscindere Thebas mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato submittitque animos et inertia robora carpit da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis, seu tibi foeda palus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권342)
cum tamen attonito moriens vagitus in auras excidit et ruptis immutuit ore querellis, qualia non totas peragunt insomnia voces, audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum exanimis genua aegra rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권200)
delet sulcos iterata priores orbita, nunc avidi prono iuga pectore tangunt, nunc pugnante genu et pressis duplicantur habenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권163)
Ut ruit atque aequum submisit regula limen, corripuere leves spatium, campoque refulsit nuda cohors:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권226)
ergo operum fidens non protinus horrida campi iugera, sed caelo dextram metitur, humique pressus utroque genu collecto sanguine discum ipse super sese rotat atque in nubila condit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권261)
tardius ille premit, nee iam hic absistere velox, defectique ambo genibus pariterque quierunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권309)
nee mora, cum vinclis onerique elapsus iniquo circuit errantem et tergo necopinus inhaeret, mox latus et firmo celer implicat ilia nexu, poplitibus genua inde premens evadere nodos nequiquam et lateri dextram insertare parantem improbus, horrendum visu ac mirabile pondus, sustulit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권344)
deriguit visu Cyllenia proles submisitque genas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권28)
sed torpet iter, falluntque ruentes genua viros;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권81)
concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)

SEARCH

MENU NAVIGATION