라틴어 문장 검색

mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 564:1)
litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpes esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 184:3)
et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 176:2)
eorum autem quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae verbo obiecta verbo negare satis sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 429:1)
Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 493:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 667:2)
certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 242:1)
haec non gloriandi causa rettuli - neque enim ea nunc nostra est fortuna - sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 251:1)
sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant fore huius quod futurumst;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 18)
Occepere aliae mulieres duae post me sic fabulari inter sese - ego abscessi sciens paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 296)
Scit, sed dissimulat malus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 256)
O hominem malum, ut dissimulat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2173)
Vt dissimulat malus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 439)

SEARCH

MENU NAVIGATION