라틴어 문장 검색

Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 4:1)
In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 7:2)
Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:1)
ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat, eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 2:2)
Sicuti hoc est quod in quarto Ad Edictum libro scriptum legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 4:2)
IN quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 2:1)
Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis Rerum Humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 6:1)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)
Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:1)
nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est Αἴασ Λοκρόσ, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 3:3)
Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 1:1)
Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:2)
Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 11:1)
hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 17:2)
Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION