라틴어 문장 검색

Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:9)
duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 17:2)
Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:2)
turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii scelus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 106:1)
excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 228:2)
eum consensum deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 457:3)
Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum, sed adfinitates quoque iungebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 504:1)
ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 16:6)
ibi benigne excepti divisique in hospitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 158:2)
inde hospitia iungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 238:3)
hospitio utebatur Atti Tulli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:4)
ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:3)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae implevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 324:1)
hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 325:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION