라틴어 문장 검색

adde quod haec multis potuit contingere sedes, sed meriti tantum redeunt actusque priores commendat repetitus honos, virtusque reducit quos fortuna legit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:75)
nec quae comitatur honores, ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:129)
magnarum largitor opum, largitor honorum pronus et in melius gaudens convertere fata.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:64)
nec dilatus honos:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:93)
convenit in unum quidquid in orbe fuit procerum, quibus auctor honoris vel tu vel genitor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:345)
hinc aemula Iuno, hinc poscit Latona nurum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:63)
Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris, mox dolor, aequali tendit per gramina passu nec membris nec honore minor potuitque videri Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:21)
pratorum spoliatur honos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:62)
ut patuit stellata domus, considere iussi, nec confusus honor:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:4)
squalebat pulchrior auro caesaries et nox oculorum infecerat ignes exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi flammeus oris honos, et non cessura pruinis membra colorantur picei caligine regni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:33)
tantumne relictus virginitatis honos?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:175)
profert arcana, clientes fallit et ambitos a principe vendit honores.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:78)
nec murice tinctis velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt attonito pastore greges pontumque per omnem ridebunt virides gemmis nascentibus algae."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:203)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
scandat sublime tribunal, participem sceptri, socium declaret honoris — cum subito stringunt gladios;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:225)

SEARCH

MENU NAVIGATION