라틴어 문장 검색

hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
It mare per medium Dominus fluctusque liquentes calce terens iubet instabili descendere cumba discipulum, sed mortalis trepidatio plantas mergit;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Per mare ambulat Christus1)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
infami studio perit utile donum, sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras novimus et placidum servire ad crimina sucum, inde per aerium pendens audacia funem ardua securis scandit proscaenia plantis, inde feras volucri temeraria corpora saltu transibunt mortisque inter discrimina ludunt.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1100)
mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram libera sideream plaudens super aëra pinnis, pars captiva iacet laceris et saucia plumis pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1217)
illic utrisque obtutibus orbes cavatos praeferens baculo regebat praevio errore nutantem gradum, et claudus infracto genu, vel crure trunco semipes, breviorve planta ex altera gressum trahebat inparem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.47)
hic, ubi marmore perspicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena, relliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.54)
in hoc barathrum conicit truculentus hostis martyrem, lignoque plantas inserit divaricatis cruribus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.78)
o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
prius relatos denique humus quieta suscipit, quam pulsa summis nisibus carina portum tangeret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.144)
plantis calciamenta dissolutis pronus detrahere studebat unus, sed sanctus vetat ora Fructuosus inclinata premi:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.38)
stratus humi tumulo advolvebar, quem sacer ornat martyr dicato Cassianus corpore.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.3)
"nudare plantas ante carpentum scio proceres togatos matris Idaeae sacris."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.155)
illo namque die Roma secesserat, ipsos peste suburbanos ut quateret populos, non contentus humum celsae intra moenia Romae tinguere iustorum caedibus assiduis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.10)
huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo cornipedum refugas orbita trita vias, crura viri innectit laqueus nodoque tenaci adstringit plantas cumque rudente ligat, postquam conposito satis instruxere paratu martyris ad poenam verbera, vincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis, iliaque infestis perfodiunt stimulis, ultima vox audita senis venerabilis haec est:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.30)

SEARCH

MENU NAVIGATION