라틴어 문장 검색

eo tamquam novo cum icti Aetoli essent - nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant - referre ad suos dixerunt velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 62:2)
navis rostris icta supprimitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 124:2)
postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 272:2)
debilitatam ea ipsa quae icta cohaeserat navis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 348:2)
foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 663:2)
ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 148:1)
eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 535:1)
et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 99:4)
Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 205:2)
Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 209:3)
is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 193:1)
etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 271:2)
"quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 500:1)
Catapulta hoc ictum est mihi apud Sicyonem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 127)
item si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa vel icta id non inquinarit neque ibi terra subsiderit, erit idonea.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION