라틴어 문장 검색

neque ignominiae finem nec virtutis praemium petimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 87:1)
asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum fuit quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 91:1)
additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 11:2)
Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuventam egerit, senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccaverint quam quod imperatoris similes fuerint, prope in exsilium ignominiosam pati militiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 30:1)
id ei iustum exsilium esse scivit plebs.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 44:2)
additaque eadem militiae ignominia sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 109:2)
quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium verius quam in militiam ablegari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 137:3)
pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est, Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 214:2)
forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 330:1)
compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 486:2)
M. Livius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo aegre tulerat ut rus migrarit et per multos annos et urbe et omni coetu careret hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 505:2)
sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in voltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:2)
haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse - ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse - adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 516:1)
coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:1)
alii, auditis quae Romae acta essent in exilium Neapolim euntem forte in Q.:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 293:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION