라틴어 문장 검색

At si terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debitorem in publicum humanus.
(세네카, 행복론, Liber V 124:3)
Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est ;
(세네카, 행복론, Liber VI 157:1)
admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
Huic pervenire usque ad libertatem destringendam licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis " Have !
(세네카, 행복론, Liber VI 173:3)
Illius ne ea quidem erant, quae tenebat aut vicerat, cum in oceano Onesicritus praemissus explorator erraret et bella in ignoto mari quaereret.
(세네카, 행복론, Liber VII 14:2)
Hae ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant.
(세네카, 행복론, Liber VII 52:2)
hoc sobrii locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt ;
(세네카, 행복론, Liber VII 115:4)
Foedus ille, quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem natu et imperitae coronae assensiones captantem, spiritus liquit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 121:1)
Cum civibus et ignotis atque humilibus eo moderatius agendum est, quo minoris est adflixisse eos.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:1)
" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 32:2)
quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit, quaedam ibi consederunt, ubi illas rerum omnium inopia deposuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:3)
Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:5)
Undique convehunt omnia, nota ignota, fastidienti gulae ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:2)
Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorum- que funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION