라틴어 문장 검색

pretium non vile laboris Cymothoën facilem, quae nunc detrectat, habebis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:89)
te propter Paphias sedes Cyprumque reliqui, te propter libuit tantos explere labores et tantum transnare maris, ne vilior ultra privatos paterere lares neu tempore longo dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:161)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
in mercem veniunt Cilices, Iudaea, Sophene Romanusque labor Pompeianique triumphi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:128)
Nil adeo foedum, quod non exacta vetustas ediderit longique labor commiserit aevi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:172)
claras Carthaginis arces creditur et centum portis Babylona superbam femineus struxisse labor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:203)
hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum, accipit et trabeas argutae praemia dextrae."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:229)
ille iter ingratum, vanos deflere labores, quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:119)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
hoc mille gementis Italiae clades impensaque saecula bellis, hoc Fabius fortisque mihi Marcellus agebant, ut Gildo cumularet opes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:53)
pro funera tanta, pro labor!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:55)
quid mirum, si regna labor mortalia vexat, cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus, Martem subdiderint vinclis et in astra negatas temptarint munire vias steteritque revulsis paene tribus scopulis caelesti machina bello?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:18)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
illa sub horrendis praedura cubilia silvis, illi sub nivibus somni curaeque laborque pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus insperata dabant;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:136)
creditur Herculeis lucem renovare lacertis femina dilecti fatis impensa mariti;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:164)

SEARCH

MENU NAVIGATION