라틴어 문장 검색

Imperator vero in diversis occupationibus usque ad Kal. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:1)
Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:1)
Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:3)
Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:7)
Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc actum viribus et non dederunt gloriam Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:8)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
Contra quos Karolus imperator exercitum infinitum congregat eosque Haslao obsedit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:3)
Godefridus vero rex ad eum exiit, cui imperator regnum Fresonum, quod olim Roricus Danus tenuerat, dedit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:4)
Franci capiunt consilium et Theodericum comitem Italiae dirigunt ad imperatorem Karolum, uti veniat in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:13)
Karolus imperator nuntio percepto acceleravit iter et venit usque Pontionum, ibique omnes qui fuerant in regno Karlomanni ad eum venerunt eiusque se subdidere imperio;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:1)
atque ita Karolus imperator rediit in terram suam, praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni pergere Luvanio contra Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:2)
Hugo etiam filius Hlotharii regis iubente imperatore per consilium dicti ducis excaecatus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:2)
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:1)
, Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:2)
Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION