라틴어 문장 검색

"Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:26)
"Eos autem merito torqueri, qui deum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:8)
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:7)
sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:10)
qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, se esse perseveraret!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:4)
in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:2)
- Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:6)
nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 18장1)
autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:2)
non, inquam, ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse qui verbum numquam in publico fecissent, cum melius aliquanto possent quam isti oratores quos conligo dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 1:1)
sed quia sunt in Atticis alia aliis meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem Atticorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:2)
Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:6)
Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et exspectatis scire possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 3:1)
Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 6:3)
constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION